monumenta.ch > Plinius > sectio 107

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 9, 107
{LIV} Origo atque genitura conchae sunt, haut multum ostrearum conchis differentes. has ubi genitalis anni stimularit hora, pandentes se quadam oscitatione impleri roscido conceptu tradunt, gravidas postea eniti, partumque concharum esse margaritas pro qualitate roris accepti. si purus influxerit, candorem conspici; si vero turbidus, et fetum sordescere; eundem palere caelo minante. conceptum ex eo quippe constare, caelique iis maiorem societatem esse quam maris: inde nubilum trahi colorem aut pro claritate matutina serenum.